[18] Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. [19] Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. [20] Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
[21] Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. [22] Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: [23] Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. [24] Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam. [25] Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum.
Source: drbo
Source: drbo
Sem comentários:
Enviar um comentário